- SCOLUS
- SCOLUSmons in ora Boeotiae ad Ortum apud Eteonon et ostia Asopi fluv. cum oppido cognomine. Fuit et Macedoniae oppid. apud Olynthum urb. teste Strabone. Stat. l. 7. Theb. v. 226.Qui Scolon, densamque iugis Eteonon iniquis.Hinc proverbium: Scolon ne proficiscaris ipse, ne alterum comiteris: quô utimur, teste Eustathiô cum significatur, abstinendum aconvictu alicuius, vel a loco, a quibus nihil sit sperandum boni. Nam Scolos apud Strab. l. 9. vicus est Boeotiae ad radices montis Cithaeronis inamoenus, incultus, infrugifer, de quo Plin. l. 4. c. 7. Nihilominus in Scolo, Boeotiae pago, panis totius Graeciae laudatissimus siebat Pausaniâ teste in Baeotic. Vide Bochart. Geogr. p. 473. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.